- ALECTO
- ALECTOFuria infernalis, Latine incessans dicta, ab α privat. et λήγω desino, quia cupiditas numquam satiatur. Ovid. Ep. 2.Affuit Alecto brevibus torquata colubris.Virgilius Aeneid. l. 7. v. 324.Luctificam Alecto dirarum ab sede sororumInfernisque ciet tenebris; cui tristia bella,Iraeque, Insidiaeque, et Crimina noxia cordi.quod ait luctificam, idem invenies apud Ovid. Met. l. 4. Fab. 13. ubiTisiphonem sororem suam---- ---- Luctus comitatur euntem.Eadem ibidem affert secum. Et scelus et lacrimas. Alecto quoque apud Claudian l. 1. in Rufin. v. 33. inter alios comites sequitur,Scisso maerens velamine Luctus.Girald. Hist. Deorum Virg. l. 3. 6. 8. 12. Aeneid. Suidas, Orph. in Hymno. Nic. Lloydius. Vide Furiae, Eumenides etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.